SANGALLUM

SANGALLUM
SANGALLUM
oppid. pulchrum, opulentum, et populosum, in superiori Turgea, duos inter montes situm, versus Ortum et Occasum patentes campos, versus Meridiem Alpes habet Abbatiscellanas: ab una parte Sitter, ab altera Goldaich fluvii decurrunt, inter quos manans Petrosa, vulgo Steinaich, urbis molas trudit, indeque latius evagata Lacu Constantiensi excipitur. Coepit oppidum una cum coenobio, brevique ob situs commoditatem frequentatum, negotiatione, byssi imprimis, supra alias caput extulit. Sed Arnolphô imperante, ab Hungaris vastatum, postea moenibus cingi turribusque muniri coepit, A. C. 954. quod opus ad umbilicum perductum est A. C. 980. sub Abbate Notgero; de quo supra. Exin cum monasterio sub tutela Imperii fuit, in multis quidem Abbati obnoxium, sic tamen ut interim sua quoque iura cives haberent, quae Imperatorum, quibus fidam praestiterunt opetam, beneficiô et propriâ industriâ subinde auxêre. Abbatis postea Mangoldii tempore binis nundinis dotata urbs, A. C. 1117. Obsidione cincta est a Wernero Episcopo Constantiensi; postquam Ulricum Abbatem praeliô devicit, A. C. 1208. Immunitatibus dein amplissimis donata est a Friderico II. Imperatore et consentiente Abbate, Imperio unita. Incendiô horribili arsit A. C. 1215. Privilegia porro accepit a Rodolfo I. Imperatore A. C. 1281. variisque oneribus levata est ab ipso Abbate Wilhelmo, A. C. 1291. Sequente annô insidias Ramschwangiorum feliciter exiit. Interea auctô civium numerô, et crescentibus etiam Coenobii opibus, saepius utrinque litigatum, pacem modo vicinis urbibus, modo Imperatorib. conciliantibus. Multoties quoque pecuniâ Abbatibus satisfactum, et libertas Urbis iutibus illorum emptis aucta est. Verum cum Abbatifcellani bellum Cunoni Abbati movissent, cives, qui pro Abbate imtio pugnaverant non absque clade, postea victoribus foedere sese coniunxerunt: A. C. 1402. postquam iam A. C. 1312. cum Tigurinis, Constantiensibus et Scaphusianis, aliisque aliis temporibus, saepius foedus feriissent. Finito hôc bellô, cum aliquot annis post Landebergius Abbas ius civitatis a quatuor Pagis impetrâsset, cives oppidi cum 6. Pagis, Tiguro, Berna, Lucerna, Suitia, Tugio et Glarona perpetuô foederc coierunt, A. C. 1454. Obsessa urbs ab Helvetiis An. C. 1490. dein proscripta A. C. 1497. ab Imperatore, utrumque discrimen, datâ pecuniâ avertit. Anabaptisticis furoribus turbata A. C. 1525. mox caelitus levamen sensit, et ad Reformationem via strata est. Annô enim eôdem Monachus quidam Augustinianus Petrus Keesius, varia hactenus recepta Pontificum dogmata in dubium coepit vocare: sequente annô 1526. inter Pastores oppidi et Abbatis Contionatorem Doct. Wendelinum, disputatio ferbuit: A. C. 1527. Sacerdotes honestum Coniugium turpi Concubinatui praeferre inceperunt: A. C. 1528. imagines abolitae, et 46. plaustris impositae atque extra urbem igni consumptae sunt, coeterô templorum apparatu in pauperum solatium conversô; sicque Euangelii doctrina ab omnibus recepta est, A. C. 1529. Divisa in Nobilium societatem, quam Nottensteyniam vocant et sex praeterea tribus civitas, Democratice regitur. Felicissimorum ingeniorum mater, inter alios
protulit Schurffios, Martios. Wirtios; Varnbuleros, et qui inter reliquos, velut inter ignes Luna minores, emicat, Ioachimum Vadianum Medicum, Poetam et Geographum excellentem, Viennensis Academiae aliquando Rectorem, postea patriae Consulem, et Reformationis ibidem insigne organum. Plura vide apud Stumpf. de Turgea l. 5. Simlerum de
Rep. Helv. Laetum Comp. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • FANUM S. Galli — S. Gal, opp. Helvetiorum, cum Abbatia infigni, cuius Abbas imperii Princeps est, in Turgea tractu, et ex praecipuis Sociis Helvetiorum. Una leuca tantum distat a lacu Constantiensi et 4. a Lindavia in Occas. Vide Sangallum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GALLI (S.) — I. S. GALLI Abbas, potens olim, ac inter Principes Imperii, quem titulum Ulrico Abbati, ex Altosaxa familia a Philippo Aug. Basileae collatum, refert Cont. Fabariensis in Ann. hodieque satis late imperat. Paret illi in Turgea opp. Wila; dein in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HELVETII — gens nobilissima cuius caput Aventicum olim, unâ cum Sequanis, Celtis sive Gallis proprie dictis attribuuntur a Caefare l. 1. c. 1. 2. et 3. qui illos reliquos Gallos virtute praecedere, omnibusque praestare, et totius Galliae plurimum posse ait …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROTESTANTES — appellatio est, quae Euangelicistribuitur, eo quod ab illis, quorum tum antesignani Elector Saxoniae, Georgius Brandeburgicus, Ernestus et Franciscus Luneburgici, Philippus Magnanimus Hassiae Landgravius, Anhaldius, aliique Germaniae Principes,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RESPUBLICA Helvetiorum — les Suisses, alias in Gallia Celtica, hodie in Germania. Dividitur in tredecim pagos; quorum hic ordo est; in comitiis Badensibus: Tigurum. Berna. Lucerna. Uria. Suicia. Undervaldia. Tugium. Glarona. Basilea, Uria. Solodorum. Scaphusia.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SANCTI Galli oppid — Vide Sangallum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TIGURINI — postea Turicini, et Turegenses, populi Helvetiae fortissimi, quam in 4. pagos, e quibus unus Tigurinus appellatus fuit, divisam refert Caesar, l. 1. Bell. Gall. c. 12. Hi A. M. 3758. cum Tuginis et Ambronibus Gallis, Cimbris se iunxerunt, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”